Hľadaný výraz: Gal 1,6-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; 7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. 8 Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! 9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit! 10 Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!

1

mail   print   facebook   twitter